

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 6: Versus 44
Ethan filius.Ethan unus de cantoribus tribus, qui coram David in cymbalis laudem Dei concrepabant. Et notandum, quod sicut fuerunt tres filii Levi, Caath, Gerson et Merari, ita tres cantores: Eman de Caath, Asaph de Gerson; Ethan de Merari.Mystice autem significant sanctos doctores, qui sanctae Trinitatis fide imbuti, secundum dispensationem veri David praedicationem Evangelii toti mundo annuntiant.